라틴어 문장 검색

Et ideo Deum indesinenter exoro, ut tuo semper inserat firmum cordi propositum mea servitia continuo capere, ut quotidie in benefaciendo meus possit animus incrementa suscipere, atque per hoc valeam ad optata digne munera pervenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 6:4)
Nam quibus ex fortuitu proeliorum eventu mortis quotidie videntur instare pericula, maximo debent studio praecavere ne talia committant propter quae supernae patriae regi iudicantur offensi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:10)
Sic asserunt quos amoris labor exagitat et quotidie in amoris aula versantur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:13)
Quamvis de nullius virtutis acquisitione desperandum sit christiano, cui quotidie ex Evangelio vox divina resultat:
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:53)
Unde quotidie fame invalescente, et exercitu prae indigentia moriente, praecipue humili populo, miserabiles gemitus et dolores piissimum antistitem et universos principes legionis [0467B] pulsant et sollicitant, quatenus super his miseriis consulant quomodo populus posset sustentari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:2)
Iners denique et modicum vulgus calceos suos ex corio, prae famis angustia devorare cogebatur, plures vero radicibus urticarum ac quarumlibet silvestrium herbarum, igne coctis et mollitis miserum ventrem impleverunt, et sic infirmati, quotidie moriendo minuebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:11)
sed quotidie suspecti et solliciti erant ne Christiani ex improviso bellum cum eis committerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:5)
Si qui vero de Provincialibus praecorrebant, quingenti iniquam seu ducenti vel trecenti ad investigandos cibos, circumventi a Turcis, in momento occidebantur, quos subsequens exercitus quotidie detruncatos reperisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:4)
Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:5)
Nam apostoliqui cum Domino cotidie conversati fuerant, post illius resurrectionem eumnon cognoscebant, licet eum viderent exponentem eis scripturas et incipientema Moysem et prophetis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:6)
Et quidamalius sapiens dixit, "Qui innocentem dampnat sententia, semper est reus,cum cotidie se punit conscientia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 15:16)
Enim Tullius De Senectute, "Exercende memorie gratia,quid cotidie dixerim, audierim, egerim, conmemoro vesperi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:13)
Et alibi idem ait, "Cotidie dampnatur, qui semper timet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 36:10)
"Exercendæ memoriæ gratia, quid cotidie dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:20)
"Cotidie dampnatur, qui semper timet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION