라틴어 문장 검색

atque ea aqua in qua vel palmulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi decocti sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 8:2)
reprimit aqua, in qua vel lenticula, vel rosa, vel rubus, vel cotoneum malum, vel palmulae decoctae sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 12:3)
In altero autem genere possunt proficere mala cotonea in vino cocta atque contrita:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 25:2)
Farina quoque hordeacea cocta, et cum malo cotoneo cocto mixta, commode imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 13:2)
In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras, et ficulneo folio, et asperato specillo, et interdum scalpello eradunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:5)
sed chalcitidis aliquid, et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum, et contectum ficulneis foliis, sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 68:3)
ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 9:3)
Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 14:1)
Possunt etiam folia ficulnea probe dari, si sit ea copia, aut stringere arbores expediat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 7:3)
quamvis possit et agrestis 11 card ui 12 flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si eius virentem saucies corticem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 1:7)
Amerinum cotonium citreum coccymelum conditivum ἐπιμηλὶς musteum Mattianum orbiculatum ogratianum praecox pannuceum Punicum Persicum Quirianum prosivum rubrum Scaudianum silvestre struthium Scantianum tibur Verianum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 2:3)
Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION