라틴어 문장 검색

66. In Genesis libro creationis narrationes, suum per figurae ac narrationis sermonem, altam de humana exsistentia et historica realitate doctrinam complectuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:1)
Convenientia inter Creatorem, humanitatem omnemque creationem est deleta, cum Dei locum nos sumere voluissemus, haud agnoscentes nos finitas esse creaturas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:5)
76. Ad Iudaicam christianam traditionem “creatio” plus est quam naturam dicere, quandoquidem Dei amoris consilium complectitur, ubi singulae creaturae valent et significantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 98:1)
Natura saepenumero complexio habetur quaedam, quae pensatur, comprehenditur agiturque, at creatio ut donum tantum intellegi potest, quod de patenti omnium Patris manu manat, sicut illuminata amore realitas quae ad universalem communionem nos congregat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 98:2)
Creatio ad amoris genus spectat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:5)
Unusquisque nostrum in se personali identitate pollet, ut dialogum instituere cum ceteris et cum Deo ipso valeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:2)
Qualitatis novitas quae cuiusdam rei personalis ortum intra materialem universum complectitur, directam Dei actionem, vocationem peculiarem ad vitam nec non ad necessitudinem cuiusdam “Tu” cum altero “tu” requirit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:4)
Propriae amicitiae cum Deo historia in quodam geographico loco usque succrescit, qui perquam personale fit signum, atque in unoquoque nostrum memoria residet locorum, permultum iuvantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:4)
99. Ad christiano more realitatem intellegendam, totius creationis sors ex Christi mysterio pendet, qui inde ab omnium rerum ortu adstat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:1)
“Si amittitur personalis et socialis sensus novam vitam admittendi, aliae etiam formae admissionis ad vitam socialem idoneae exarescunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 158:3)
Recordamur, secundum narrationem biblicam de creatione, Deum hominem in paradisum collocavisse modo creatum (cfr Gn 2,15) non solum ut ea quae exsisterent curaret (custodiret), sed ut ibi operaretur (coleret) ad fructus gignendos.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:2)
Oportet opus locus sit huius multiplicis progressionis personalis, in qua multae vitae rationes agitantur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:5)
128. Iam inde a nostra creatione ad opus vocamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:1)
Opus necessitas est, pars sensus vitae hac in terra, iter maturitatis, progressionis hominis atque personalis perfectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:4)
129. Ut offerri usque possit opus, oportet oeconomia promoveatur quae foveat productionis diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION