라틴어 문장 검색

Interea teneris tepefactus in ossibus umor aestuat et visenda modis animalia miris, trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, miscentur tenuemque magis magis aera carpunt, donec, ut aestivis effusus nubibus imber, erupere aut ut nervo pulsante sagittae, prima leves ineunt si quando proelia Parthi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:10)
arebant herbae et cava flumina siccis faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:8)
an tu reris eum occisa insanisse parente ac non ante malis dementem actum Furiis quam in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:10)
abiectus horret villus et perdit comam tepefactus astris vix quoque est.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:10)
tenera matris cervice pependit blandus et admotis tepefecit pectora pennis, illa refert vultu non aspernata rogari:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam49)
Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materia ex calce et harena crebriter parietes satiati diutius contineantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장5)
deinde rudus inducatur et vectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pistatione solidetur, et id non minus pinsum absolutum crassitudine sit dodrantis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장14)
hique asseres, cum ad formam circinationis fuerint distributi, catenis dispositis ad contignationes, sive tecta erunt, crebriter clavis ferreis fixi religentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장3)
etiamque non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli sunt proclinati, trudunt aera;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장2)
sub eo autem in ipso canali inclusi tori crebriter celeriores et vehementiores efficiebant eius motus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장24)
supra autem tignum, quod inibi erat, arcus tegebantur ad canalem crebriter, uti sustinerent corium crudum, quo ea machina erat involuta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION