라틴어 문장 검색

Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:13)
Bello Medico primo, cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum afflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent, in communem pereuntis patriae rogum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 3:1)
Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit, audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 25:1)
qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti, opes cuiusque modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 21:2)
Sed ipsum censum sanctuarii postea nimium vesania correpti ibidem remiserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:5)
Acceptoque inde a Karolo rege innumerabili censu, ad tempus reversi sunt alibi desolare aecclesiam Dei.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:12)
Karolus frater eius Gallis, Aquitaneis atque Wasconiis praeerat, sepissime paganorum infestationem sustinens semperque eis censum opponens et numquam in bello victor existens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:9)
Ditant furta senem, creuit sua copia furtis, Est sua de censu gaza recisa tuo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:7)
Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum disserundum uocasti, ne quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor mihi ac fratri meo relictum a patre HS XX paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis et crebris liberalitatibus modice imminutum.
(아풀레이우스, 변명 22:1)
pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem;
(아풀레이우스, 변명 73:13)
inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur.
(아풀레이우스, 변명 73:16)
dos erat a creditore omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior quam domus exhausta et plena liberis postulabat.
(아풀레이우스, 변명 74:7)
quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem.
(아풀레이우스, 변명 90:5)
Caesari non reddere censum vel tributum,
(ARCHIPOETA, IX14)
omnes erant Caesares, nemo censum dabat;
(ARCHIPOETA, IX46)

SEARCH

MENU NAVIGATION