라틴어 문장 검색

multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI4)
ipse parvo viatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:5)
Tibi excito creditores tuos, aut si nimis casto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:3)
Solvas censeo, Sexte, creditori.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIII2)
Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti Si repetas et si creditor esse velis, Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo Coganturque dei vendere quidquid habent, Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III1)
"Sed fortunae male creditur et magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:23)
Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 84:1)
una agebant ceteri creditores, in quibus erat L. Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona venirent, L. Pontius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 6:3)
nunc in causa universorum creditorum, hominum praesertim amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhiberet facile causam communem sustinerent, aequum esse eum et officio meo consulere et tempori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 8:3)
viaticum Crassipes praeripit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 5 4:2)
familiaris habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminiorum ex Cypro, M. Scaptium et P. Matinium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 19:3)
sed avunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo factum sit, puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa ut centesimae perpetuo faenore ducerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 24:2)
nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 18 9:2)
ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 7 6:1)
quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire dicuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION