라틴어 문장 검색

neque infamia Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장5)
laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim virtutes verebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장3)
quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장6)
mox, ut in magnis mendaciis, interfuisse se quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter gaudentis et incuriosos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장5)
qui humillimo cuique credulus, bonos metuens trepidabat, rebus prosperis incertus et inter adversa melior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장12)
angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et senescens exercitus sui fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장2)
Angebat Vitellium victarum legionum haudquaquam fractus animus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장1)
igitur deterrimo quoque in argumentum fabulae adsumpto vulgus credulum et quidam militum, errore veri seu turbarum studio, certatim adgregabantur, cum pertractus ad Vitellium interrogatusque quisnam mortalium esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 72장3)
mox insita ignavia et trepidis ministris, quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu suppletae legiones angebant, statuit continere intra castra militem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장6)
vulgus credulum ruere in forum, praesentiam Pisonis exposcere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장9)
At Romae cuncta in deterius audita Mucianum angebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum Annium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum tolerarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장1)
quarum rerum cura angebatur et insuetus male audiendi non animo aequo ferebat, de se ab iis male existimari, quorum paulo ante in caelum fuerat elatus laudibus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 3:1)
Regem non dolor modo, sed etiam pudor temere in illas angustias coniecti exercitus angebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 23:2)
Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:11)
cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION