라틴어 문장 검색

Et quum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quoties libet desidere, sed quoties necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 2:3)
lac, cremor vel ptisanae, vel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 12:2)
gargarizare ex lenticula, vel ex fici cremore;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 60:3)
At si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc medicamento:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 4:1)
Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore, vel lacte gargarizandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 4:4)
continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 1:2)
deinde eluere os cremore lenticulae, et inter haec hiare, donec pituitae satis profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 1:5)
si major est, lenticulae cremore uti, iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 3:3)
Quoties autem medicamentum injicitur, et ante et post os eluendum est vel cremore lenticulae, vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:6)
Quod si pus et multum, et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet sic, ut ei mellis paulum adjiciatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:1)
Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:1)
Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:1)
multa gemens graecum est πολλα` στενάζων. largoque umectat flvmine vvltum tapinosis est quia dixit 'umectat'. 'largo' nam 'flumine' est fluore, id est fluxu ipso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4651)
leni agmine leni impetu, vel fluore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7821)
quod volens exprimere dixit 'pingui flumine', id est fluore, quae res fecundam efficit terram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 308)

SEARCH

MENU NAVIGATION