라틴어 문장 검색

Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est, Sed nemo potuit tangere:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII4)
An delicatae sole rursus Europae Inter tepentes post meridie buxos Sedet ambulatve liber acribus curis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX9)
Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII5)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)
At tu multa diu dicis vitreisque tepentem Ampullis potas semisupinus aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXV2)
Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus, Propter sescentas Baccara gausapinas, Optat et obscuras luces ventosque nivesque, Odit et hibernos, si tepuere, dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIX1)
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis, Rosos tepenti spondylos sinu condit Et devorato capite turturem truncum.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX5)
tepet igne maligno Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI4)
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa, Et tristis nullo qui tepet igne focus, Et teges et cimex et nudi sponda grabati, Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI2)
de crepusculo vero, quod est dubia lux:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2687)
et licet utrique tempori possit iungi, usus tamen ut matutino iungamus obtinuit, licet Statius dixerit longa repercusso nituere crepuscula Phoebo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 26810)
'crepusculum', quod est 'vesper';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5879)
'aurora' vel 'crepusculum matutinum' tempus quod ante solem est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 58715)
et bene hanc primum inducit vidisse crepusculum, quae quasi amatrix tota vigilaverat nocte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5843)
nam non crepusculum, sed lux iam matura describitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2562)

SEARCH

MENU NAVIGATION