라틴어 문장 검색

Cum enim sol in signo Cancri aestivum solstitium facit, in quo est longissimi diei terminus, et inde retrogressum agit ad diminutionem dierum, Pythius eo tempore appellatur, ὡς πύματον θέων, ὅ ἐστι τὸν τελευταῖον δρόμον τρέχων.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 61:2)
Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:1)
postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestivo, quo tempore summum sui consequitur augmentum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:3)
Quippe significat hic numerus vel totidem plagas mundi vel quattuor vices temporum quibus annus includitur, vel quod duobus aequinoctiis duobusque solstitiis zodiaci ratio distincta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:2)
Eodem argumento significatur et tempus quo angusta lux est, cum velut abrasis incrementis angustaque manente extantia ad minimum diei sol pervenit spatium, quod veteres appellavere brumale solstitium, brumam a brevitate dierum cognominantes, id est βραχὺ ἦμαρ:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:1)
Humida solstitia atque hiemes orate serenas, Agricolae:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 1:2)
Humida solstitia, intulit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 10:3)
Cum ea sit anni temperies, ut hiems serena sit, solstitium vero imbricum, fructus optime proveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 14:2)
Nam ligna quae luna vel iam plena vel adhuc crescente deiecta sunt inepta sunt fabricis, quasi emollita per humoris conceptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:2)
Contra quae humecta desideras luna crescente conficies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 30:1)
quos inter Achoreus, Iam placidus senio, fractisque modestior annis, (Hunc genuit, custos Nili crescentis in arva, Memphis vana sacrit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:10)
Deprensum est, hunc esse locum, qua circulum alti Solstitii medium signorum percutit orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:13)
Consurgere in ipsis Ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma, Atque hiemes adferre tuas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:58)
Ardea solstitio Castranaque rura petantur Quique Cleonaeo sidere fervet ager, Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras Inter laudatas ad Styga missus aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LX1)
Si mihi Picena turdus palleret oliva, Tenderet aut nostras silva Sabina plagas, Aut crescente levis traheretur harundine praeda Pinguis et inplicitas virga teneret aves:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION