라틴어 문장 검색

legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus et, το` ἐπι` τῆͺ φακῆͺ μύρον, Lentulus Clodiani filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 4:4)
Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장2)
Sed idem hi tres pedes male concludunt, si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:3)
nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:4)
putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior creticus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:4)
"scit tendere versum non secus ac si oculo rubricam derigat uno."
(페르시우스, 풍자, satire 150)
"Vindicta postquam meus a praetore recessi, cur milli non liceat, iussit quodcumque voluntas, excepto siquid Masuri rubrica vetavit?"
(페르시우스, 풍자, satire 543)
quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur, quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata cogunt ad facinus et inevitabile mergunt.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2161)
Musis amicus tristitiam et metus tradam protervis in mare Creticum portare ventis, quis sub Arcto rex gelidae metuatur orae, quid Tiridaten terreat, unice securus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 261)
vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque aut Pacideiani contento poplite miror proelia rubrica picta aut carbone, velut si re vera pugnent, feriant vitentque moventes arma viri?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:8)
media inter longas brevis faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 338:2)
est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis clausulis et severus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:1)
optime praecedet eum creticus, ut hoc, De qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:3)
cum anapaestus et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:4)
cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION