-
Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex caritate sincerissima dicta scirem sed adulatione inimica amicitiae.
- (아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:3)
-
Non in sermone adulationis fuimus apud vos neque in occasione cupiditatis;
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:3)
-
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)
-
Verum id genus libertatis erat quod adulationem redderet magis sapidam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:4)
-
Libri veritati non parcunt, cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:15)
-
Neque enim adulator magis infestus quam quilibet sibi, neque rursus remedium praestantius contra adulationem sui ipsius reperitur quam libertas amici.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:6)
-
Laudes quaedam ab adulatione sola prodeunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:12)
-
Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi.
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장24)
-
Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장27)
-
An ut tu quoque me cum rea falsis criminationibus agiteris?
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:4)
-
Meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid accideret perhorrescerem?
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:7)
-
De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:2)
-
Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus, adulatio atque ostentatio sui et potentium, qui in re publica iudiciisque tum plurimum pollebant.
- (카이사르, 내란기, 1권 4:4)
-
Tum demum ad alligatos boves neque a posteriore parte neque a atere, sed adversus, placide et cum quadam vocis adulatione venito, ut accedentem consuescant aspicere.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 5:3)
-
temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장8)