라틴어 문장 검색

Invitent croceis halantes floribus horti et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 6:5)
Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittat ebur, molles sua tura Sabaei?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 20:4)
clarescit dies ortuque Titan lucidus croceo subit.
(세네카, Hercules Furens 1:59)
Nec non et rapti coniunx ibi vincta mariti it croceas demissa genas vetitaque recondi lampade cum Solis radiis Aurora rubebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem26)
hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
pax ita convenerat ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 40:1)
Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장5)
in roseis fulgebat lutea bigis 'lutea' est crocei coloris, ut croceo mutabit vellera luto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 261)

SEARCH

MENU NAVIGATION