라틴어 문장 검색

Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:34)
Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis, Advectos cum plena ferant praesepia culmos, Ore novas poscens moribundus labitur herbas, Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:37)
Nondum surgentibus altam In segetem culmis, cernit miserabile vulgus In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos, Et foliis spoliare nemus, letumque minantes Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:50)
Nam neque congestae struxere cubilia frondes Nec culmis crevere tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:2)
Surgere congesto non culta mapalia culmo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:5)
Candida si croceos circumfluit unda vitellos, Hesperius scombri temperet ova liquor.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XL Ova1)
et ideo culmina dicta sunt tecta, quia veteres de culmo aedificia contegebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2902)
culmine tecto, quod ante culmis tegebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4101)
aut 'signant ultima' culmorum scilicet summitatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3173)
tamen secundum Homerum dictum est, qui interdum ῥοδοδάκτυλον, id est rosei coloris digitos habentem, interdum κροκόπεπλον dicit Auroram, id est crocei coloris veste circumdatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 263)
laboratae cereris quae eget laboris, ut mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1811)
nam illo loco ubi dixit 'horrebat regia culmo', ideo addidit 'Romuleo', ut incipientis et pauperis adhuc imperii tempora designaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6556)
item in quarto, quia est navigaturus Aeneas et relicturus Didonem, dicit Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1832)
tenvi avena culmo, stipula, unde rustici plerumque cantare consuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 22)
culmen eo quod culmo tegitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 683)

SEARCH

MENU NAVIGATION