라틴어 문장 검색

nam lacerare est saepius vulnerare, ut lacerum crudeliter ora de Deiphobo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 412)
ivngebant foedera porca foedera, ut diximus supra, dicta sunt a porca foede et crudeliter occisa;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6411)
qui bavium non odit pro poena ei contingat, ut diligat Maevium peiorem poetam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 901)
nam Maevius et Bavius pessimi fuerunt poetae, inimici tam Horatio quam Vergilio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 902)
unde Horatius "mala soluta navis exit alite ferens olentem Maevium".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 903)
et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, pessimi poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 2113)
et sciendum in his tres tantum casus usur- pari, 'haec hordea, haec hordea, o hordea', sicut 'vina, vina, vina', 'mella, mella, mella'. sane reprehensus Vergilius dicitur a Bavio et Maevio hoc versu "hordea qui dixit superest ut tritica dicat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2104)
occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus M. Antonius C. Iulius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 4:1)
Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:7)
De evertendis autem diripiendisque urbibus valde considerandum est ne quid temere, ne quid crudeliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 107:1)
Patris autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 11:2)
sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 10 4:6)
illud quidem non muto, quod ei quem me occidere res non coegit neque crudeliter quicquam eripui neque dissolute quicquam remisi habuique in mea potestate quoad bellum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:6)
si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 14:5)
crudeliter enim otiosissimi minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION