라틴어 문장 검색

Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장42)
Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장28)
Mulieri gravidae sine modo fusa alvus excutere partum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장45)
Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu plerumque infra transversum septum, quod *ΔΙΆΦΡΑΓΜΑ Graeci vocant, fit abcessus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장94)
Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam gravida mulier non solum reservari possit, sed etiam partum reservare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장36)
Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장107)
si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leve et mali odoris;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장111)
Mulieri gravidae si subito mammae emacuerunt, abortus periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장132)
Quae neque peperit neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장133)
in pueris vero idem experiri et in senioribus et in gravidis quoque mulieribus vetus non est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장4)
siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem gravidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장5)
Ergo si iuvenis inbecillus est, aut si mulier, quae gravida non est, parum valet, male sanguis emittitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장8)
At firmus puer et robustus senex et gravida mulier valens tutuo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장10)
Cum sit autem minime crudo sanguinis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장33)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa curcurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo sive potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 27장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION