라틴어 문장 검색

unus puerulus abest, eum insimulas.
(아풀레이우스, 변명 43:6)
falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.
(아풀레이우스, 변명 50:9)
non insimulet Crassus seruum suum:
(아풀레이우스, 변명 56:15)
"cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur."
(아풀레이우스, 변명 80:17)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
contra Apollinem - ridiculum dictu - aduersis uirtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma intonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius et fortuna opulentus.
(아풀레이우스, 플로리다 3:11)
ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:3)
"sum namque nocturnae custodiae praefectus, nec in hodiernum credo quemquam pervigilem diligentiam meam culpare posse."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:5)
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
(아풀레이우스, 변신, 5권257)
"Hunc insimulatum quorundam astu proiecit extorrem saeviens invidia:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:13)
Illicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam, iamque cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:2)
"nam quemadmodum eius veneni frater insimulari potest quod iste comparaverit?"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:11)
Potius enim, si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid vel facere vel sinere existimandus est.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 1:5)
Plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:4)
Quis eos non merito culparet?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION