라틴어 문장 검색

Quibus cum talia praesentis vitae dispendia alienigenis perperam quaerentibus non sufficerent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 40 43:1)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)
Potius enim, si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid vel facere vel sinere existimandus est.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 1:5)
Plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:4)
Quis eos non merito culparet?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 4:3)
Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur, redeat ad se ipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino inprobo non minetur.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:1)
Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me, nihil esse quicquam commissum a me cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim nondum mihi plane liquet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 4:1)
Id ipsum tamen in fine quoque vitae an iure posset reprehendi culparique dubitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 19:1)
atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 1:2)
Quam inportunum plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 1:1)
Item aliud verbum culpaverunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 5:1)
Aut recte, inquiunt, imperat pater aut perperam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 7:2)
si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 8:2)
quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 1:3)
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION