라틴어 문장 검색

XLVII, 9), non quia dies mali, sed quia nobis accessu dierum malitiae incrementa cumulantur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:7)
quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:8)
ita constat eodem numero quo cumulatum est, diluvium esse imminutum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:28)
Post hanc acclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata magnis et pulchris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 9:1)
Per id omne tempus, Palladius ille, coagulum omnium aerumnarum, quem captum a Fortunatiano docuimus primum, ipsa sortis infimitate ad omnia praeceps, clades alias super alias cumulando, lacrimis universa perfuderat luctuosis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 1:1)
Inter quos omnes ab adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis, noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit, et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 16:1)
Quam velut patriam cultu decoravit ingenti et Romae desideravit aequari:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 1:2)
alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.
(아풀레이우스, 변명 37:12)
quin etiam uniuerso ordini uestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari tantummodo summus honor est.
(아풀레이우스, 플로리다 16:75)
Nam et crebritas ipsa commeantium metum mihi cumulabat:
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:3)
Quid cum frequenti subole spissus cumulat verticem vel prolixa serie porrectus dorsa permanat?
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:2)
"Sed ecce saevissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur, immo vero cumulatur infortunium meum:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:13)
Inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur atque alii interminato numero, diis hominibusque odiosa nomina, qui conscientia nefandorum facinorum specie gloriosae mortis scelera sua sceleribus cumulantes dignum moribus factisque suis exitum maculati reppererunt.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:5)
Et posteaquam redierit, quod domino adiuvante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensorum tuorum.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:7)
Habui brevem sermonem, quo gratias agerem deo, et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION