라틴어 문장 검색

Retinet malus ardor amantem, ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarque osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:31)
Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa nominibus dictis, cuius velit esse mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:1)
Virginei Cinyras haec credens esse timoris, flere vetat siccatque genas atque oscula iungit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:3)
Erigitur laqueoque innectere fauces destinat et zona summo de poste revincta care vale Cinyra causamque intellege mortis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:8)
Instat anus canosque suos et inania nudans ubera per cunas alimentaque prima precatur, ut sibi committat, quidquid dolet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:5)
Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus, nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix, nomine mentito veros exponit amores et faciem laudat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 45:3)
Cunctantem longaeva manu deducit et alto admotam lecto cum traderet accipe, dixit ista tua est, Cinyra devotaque corpora iunxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:12)
cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem post tot concubitus, inlato lumine vidit et scelus et natam, verbisque dolore retentis pendenti nitidum vagina deripit ensem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:3)
Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, ponderibus nidi ramos levat arboris altae fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum, perque leves auras Hyperionis urbe potitus ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:8)
utque malae matris crimen deponat hirundo sub trabibus cunas tectaque parva facit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 123)
estne Deus, cuius cunas veneratus Eous lancibus auratis regalia fercula supplex virginis ad gremium pannis puerilibus offert?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3201)
"satelles, i, ferrum rape, perfunde cunas sanguine."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae28)
praesepe iacenti cuna erat;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ab Angelis pastores admoniti3)
Inpius innumeris infantum caedibus hostis perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis, fumant lacteolo parvorum sanguine cunae vulneribusque madent calidis pia pectora matrum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Occiduntur infantes in Bethlem1)
et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION