라틴어 문장 검색

hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
"iam pelago terrisque meus quaeretur Achilles, et volet ipse sequi, quid enim cunabula parvo Pelion et torvi commisimus antra magistri?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권18)
ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri, scilicet infausta Lachesis cunabula dextra attigit, et gremio puerum complexa fovebat Invidia:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus52)
"non tibi digna, puer, generis cunabula tanti gramineos dedit herba toros et vimine querno texta domus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권200)
mallent cunabula magni Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse Harmoniae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권290)
vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권149)
"moderatius, oro, ducite, fulminei per vos cunabula Bacchi Inoamque fugam vestrique Palaemonis annos!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권181)
"nunc ubi saeva manus, meaque heu cunabula flammae, fulmen, io ubi fulmen?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권401)
Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:4)
pax ita convenerat ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 40:1)
Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION