라틴어 문장 검색

Credo te in Cupidinis castris stipendiarie militantem, et quadam interfamiliaritatis germanitate eidem esse connexum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:2)
Nonne per antiphrasim, miracula multa Cupido Efficiens, hominum protheat omne genus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:11)
Sed quid plura docebo, Cupidinis ire sub hasta Cogitur omnis amans, juraque solvit ei.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:26)
Nec mirandum, si in praefata Cupidinis depictione notulas reprehensionis intersero, quamvis ipse mihi quadam germanae consanguinitatis fibula connectatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:2)
Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:4)
Hymenaeus namque uterinae fraternitatis in affinis confinio quem excellentioris dignitatis extollit prosapia, ex Venere sibi Cupidinem propagat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:49)
Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
Nil habet ergo miser, cum nil se credit habere, Divitiis, cum pauperiem sua vota repensant, Hospitium cordis, et moenia mentis avarae Invadunt hostes multi, multoque tumultu Totam sollicitant humani pectoris arcem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:5)
[0466A] Nam timor aggreditur mentem, pariterque cupido Concutit, et totam mentis depauperat urbem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:6)
Curarum geminus turbo sic turbat avarum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:7)
Divitis in nummo mens philosophatur in arca Dum nummum sepelit, nummusque sepultus avari [0466B] Usibus emoritur, illum non ille, sed arca Possidet, et totum nummi sibi vindicat usum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:12)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Divitias non dives habet, sed habetur ab ipsis, Non est possessor nummi, sed possidet ipsum Nummus, et in nummis animus sepelitur avari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:20)
Sic hominum ratio calcata cupidine, carni Servit, et ancilla famulari cogitur illi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:22)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION