라틴어 문장 검색

Illic Paris incestuosae cupidinis mollitie figurabatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:22)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)
caeteraque plurima flagitia, quae omnia referre nequimus, perpetrarunt sicut gens rusticano more insulsa, indisciplinata et indomita.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:6)
Verum si id flagitium commutare volueris regisque iram et majorum Corrozan placare, eumdem Boemundum, quem prae omnibus Christianis magis suspectum habemus, in locum, quem signavero, quasi ad auxilium imitabis, et tunc positis insidiis nostris subito circumventus rapietur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:7)
Otia si tollas, periere Cupidinis archus Concepteque iacent et sine luce faces.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:1)
et pecunianon est mala, sed nimius amor et cupido pecunie.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:12)
stupra vero et adulteria et omne malum flagitium nullis aliis illecebrisexcitari nisi voluptatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:6)
Et ita mulierilla liberata arte sua flagitium quod meruerat in virum retrusit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:38)
sed postquam homo lapsus in flagitium est praevaricationis et fraudis, sententia eum comprehenderit, ut in terram suam terra remearet, inveniemus mortem finem esse peccati (Gen.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:8)
veni, et colluctemur cupidine (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:11)
ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:9)
Admonitus igitur ut quiesceret, auget insolentiam, acerbat flagitium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:1)
quia peccator unusquisque quo graviora flagitia commiserit, eo fit insolentior.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:2)
atque animus incerto lubricus motu, malitiae fetidus atramento, crudelitatis furore succensus, etiam corporalibus flagitiis incitatur, avarus quoque affectus impatiens mediocrium facultatum, luxuriae cupiditate, effundendique libidine praecipitatur in facinus appetendae salutis alienae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:13)
Novo denique perniciosoque exemplo, idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis, vesperi per tabernas palabatur et compita, quaeritando Graeco sermone, cuius erat impendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION