라틴어 문장 검색

sic ego intellego, si in haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare volueritis, facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu ianuaque patefacta.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:4)
Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem p. constitutam tum velim mihi credas accedere, id etiam quo magis expetam, promissum tuum, quo in litteris uteris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 17 1:1)
"suadere sub illo quod poteras, modo velle sat est, solumque moratur, quod cupias, nescisse Getas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 212)
quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 262)
Huic autem est illa dispar adiuncta ratio orationis, quae alio quodam genere mentis iudicum permovet impellitque, ut aut oderint aut diligant aut invideant aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur aut poenire velint aut ad eos motus deducantur, si qui finitimi sunt [et de propinquis ac] talibus animi permotionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 185:1)
veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent victoriae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 2:1)
sed nulla nos magis quam eorum qui e nobis essent procreati caritate devinxit, eamque nostram in his educandis atque erudiendis curam esse voluit, ut parentes neque, si id quod cuperent ex sententia cederet, tantum ulla alia ex re voluptatis, neque, si contra eveniret, tantum maeroris capere possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 1:2)
hinc est 'coeptis'. quem si fortuna sequatvr eventum pugnae cupiat si eum fortuna comitetur, quem finem suae velit esse victoriae, ipsum melius nosse, qui iam antiquus est hostis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 154)
non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:3)
cum ob haec taliaque speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae vellet tutiores quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 568:1)
dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio - perperam iam dudum hercle fabulor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 636)
qui si cupiat esse rem p., qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus, quid faciat tamen non habet ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 3:6)
Vanam quidem mundi gloriam non affecto, nec sine re verbis propriis quaero ditare amicos, sed ad melioris vitae merita vos invitare nitebar, non quasi amoris volens damnare ministeria, sed mundanis rebus superiores causas esse praelatas cupiens demonstrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:2)
Ac simul se chartam aliquam in manu habentes, aut aliquid praeter consuetudinem agentes, inveniri volunt, ut interrogentur de iis rebus quas revera ipsa eloqui cupiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 12:3)
O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos Et nihil ex ulla perdere luce voles!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION