라틴어 문장 검색

His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 38:2)
aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:4)
aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:6)
Deinde ubi uentum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 2:6)
cujus generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, punicum malum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 4:1)
Calefacit vero ex qualibet farina cataplasma, sive tritici, sive farris, sive hordei, sive ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae, vel fabae, vel lupini, vel lini, vel foeni graeci, ubi ea , calidaque imposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 5:1)
balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia, quam σταφιδα ἀγρίαν Graeci nominant, abrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, junci quadrati et rotundi semen;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 7:4)
fit ex cupresso viridi et arida ficu:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:4)
Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum, aut cortex mori decoctus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 1:4)
Edisse etiam et lupinum, et allium prodest;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 2:6)
Ad discutienda vero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt abrotonum, helenium, amaracus, alba viola, mel, lilium, cyprius, lac, sertula campana, serpyllum, cupressus, cedrus, iris, viola Durnurea.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XI Quae discutiant ea, quae in aliqua parte corporis coierunt. 1:1)
miscentur, excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet, in tribus cyathis aquae diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 9:5)
maximeque cerussam solani succo, aut cimoliam cretam aqua pluviali exceptam, aut ex eadem aqua subactam farinam, cupresso adjecta, aut, si tenerius corpus est, lenticulam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 79:6)
magnitudine vix umquam lupini modum excedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 63:4)
Est etiam, quod ad Protarchum auctorem refertur (18, 18). Habet farinae lupinorum sextarium, nitri cyathos quatuor, picis liquidae heminam, resinae humidae selibram, aceti cyathos tres.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION