라틴어 문장 검색

Sed, sicut post audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est vel moli-tum, sed vere in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolvi.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:4)
Vocatur quidem et ista damnatio, sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia nec paenitendi medicina subtrahatur?
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:5)
Verum nec crimine reatus nec rationes status invidiam extinguere poterant quae regi ob executionem incumbebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:4)
Cumque repugnaret, sub iudice seque rogaret Leniter audiri, scelus hoc et utrimque requiri, Maior eum natu, proprio cogente reatu, Arguit indigne sceleris fraudisque malignae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:12)
Atquin eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur, nostraene artes ita meruerunt an illos accusatores iustos fecit praemissa damnatio?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:12)
Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:1)
quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeviebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장11)
nec dubie repetundarum criminibus haerebant, sed cuncta quaestione maiestatis exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario fine praevertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장9)
nec deerunt, si damnatio ingruit, qui non modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장7)
pater quoque inlustris eques Romanus ac frater praetorius, cum damnatio instaret, se ipsi interfecere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장5)
Sub idem tempus G. Caesar, discedenti Capreas avo comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exitio fratrum rupta voce;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장1)
Scaurus, ut dignum veteribus Aemiliis, damnationem antiit, hortante Sextia uxore, quae incitamentum mortis et particeps fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장9)
Clodius Quirinalis, quod praefectus remigum, qui Ravennae haberentur, velut infimam nationum Italiam luxuria saevitiaque adflictavisset, veneno damnationem anteiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장3)
igitur adempta bonorum parte (nam filio et nepti pars concedebatur eximebanturque etiam quae testamento matris aut aviae acceperant) in insulas Balearis pellitur, non in ipso discrimine, non post damnationem fractus animo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장10)
et cum damnatio instaret, brachiorum venas Torquatus interscidit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION