라틴어 문장 검색

In quibus, imaginaria picturae probabilitas sophistico procurationis suae praestigio, homines notorio avaritiae crimine laborantes, anathematis damnabat opprobrio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:11)
Superbia vero sacramentali virtutum synodo excommunicationis suspensa charactere, extremae relegationis damnaretur excidio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:9)
Est et aliud quare hae aves cum chartulis praemittuntur, [0517D] ne si in sinu nostro repertae fuerint ab aliquibus fratribus nostris Turcis, rei morti damnemur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:10)
sed tamen diem statutam praestolari disposuit quo cum rege colloquium Caiphas habiturus esset, ne, si ante diem proficisceretur, in opprobrium fugae sibi imputaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:3)
Nulla deinceps mora die statuto, et concilio fidelium episcoporum abbatumque collecto, in audientia omnium qui aderant et praesentia legati S. Romanae Ecclesiae, patriarcham assistentem Baldewinus rex reum perjurii, traditionis regni Jerusalem, homicidii, ut a Boemundo occideretur in via, qua a Rohas Hierosolymam ascenderet, deprehensis litteris criminando et imputando astruxit, sub testimonio totius S. Hierosolymitanae Ecclesiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:1)
Bernardus autem Extraneus, eo tempore comitem Reymundum apud eumdem portum captivum tenuit, eo quod imputabatur ei necis traditio Longobardorum et caeterorum qui in eadem fuerant expeditione:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:1)
Letior esto quotiens displicesmalis, et malorum de te extimationes malas tuam imputa gloriam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:17)
Unde sapiens dixit, "Virtus sine sapientia temeritas imputanda."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:20)
Qui bene docet et male vivit, qualiter damnari debet,diu instituit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 21:2)
hoc imputandum esset viris qui domini sunt consilii, et possunt reprobaremalum consilium et eligere bonum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 31:7)
Propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:19)
ut bona concessa divinae benignitati, eadem revocata ac poenas irrogatas nostrae iniquitati imputemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 1:2)
Itaque cum alter addicitur, uterque damnatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 3:5)
Post hoc impie perpetratum, quod in aliis quoque iam timebatur, tamquam licentia indulta, per suspicionum nebulas aestimati quid am noxii damnabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 4:1)
Siquis enim militarium vel honoratorum aut inter suos, rumore tenus esset insimulatus partes hostiles, iniecto onere catenarum, in modum beluae trahebatur, et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum, aut insulari solitudine damnabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION