라틴어 문장 검색

Siquis enim militarium vel honoratorum aut inter suos, rumore tenus esset insimulatus partes hostiles, iniecto onere catenarum, in modum beluae trahebatur, et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum, aut insulari solitudine damnabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 3:1)
tenues vero, quibus exiguae vires erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:3)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior, in disceptando iustissimus, natura benevolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur, et inclinatior ad damnandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 1:1)
Hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali, paria sentiens ceteris, iubente principe Liberius monitus, perseveranter renitebatur, nec visum hominem nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 9:1)
statimque legibus contemplatis, illi amore recti concordes et iusti, ambos sententia damnavere letali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 6:2)
Hortante igitur principe, cum genuino fastu ad citeriorem venere fluminis ripam, ut exitus docuit, non iussa facturi, sed ne viderentur militis praesentiam formidasse, stabantque contumaciter, ideoque propinquasse monstrantes, ut iubenda repudiarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 5:1)
Olim Iuliane vestibulum aedium tuarum observo latenter, augere tuam gestiens dignitatem, et aliquotiens tamquam repudiatus abscessi :
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 10:2)
Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti, sed aucti beneficiis pluribus, ad insontium pericula surrexerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 14:2)
Constantiani quidem, pars iure, pars inuria damnantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장1)
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 6:1)
Denique post huius modi vindicata complura, Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse, docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 3:1)
Quibus repudiatis, Sauromaces pulsus (ut ante diximus) Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum, Aspacures oravit, ut socia potestate consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere, nec ad partes posse transire Romanas, quod Ultra eius filius obsidis lege tenebatur adhuc apud Persas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 16:1)
Quem ut ausum Hispanillae cuiusdam, artibus pravis, affectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 14:2)
si hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis, ut damnetur ut reus, dominus hactenus exclamabit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION