라틴어 문장 검색

desiluit stratis densaeque capacia turbae atria regifico iussit splendere paratu exceptura dapes et, quod post vota daretur, insculpi propriis aurum fatale figuris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:201)
dubio tibi pendula rupes inmineat lapsu, volucer te torqueat axis, te refugi fallant latices atque ore natanti arescat decepta sitis, dapibusque relictis in tua mansurus migret praecordia vultur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:296)
"Nunc mihi Tydiden attollant carmina vatum, quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis indicio dapibusque simul religataque somno Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi Graiaque rettulerit captos ad castra iugales, quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, impetus excessit Zephyros candorque pruinas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:205)
quis tota mente remissum aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet laetitiae?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:69)
Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 1:2)
Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
et eisdem familiarem focum mensam-que pretiosis dapibus opulentent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:2)
at Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장5)
nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna cui Sublaqueum nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax ambitio est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장7)
vesperascente die sitim haustu gelidae aquae sedavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장5)
uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:2)
Cum adierat Graecos, admonebat ab his gentibus inlata Graeciae bella Darei prius, deinde Xerxis insolentia, aquam ipsos terramque poscentium, ut ne que fontium haustum nec solitos cibos relinquerent deditis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 8:1)
alium domi esse caeli haustum, alium lucis aspectum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 16:2)
vibrantem ex adytis cantu dapibusque vocabat et dabat ex terno liventia mella veneno.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 65:1)
contra ignis viridique torus de fronde dapesque vinaque et aequoreos inter cum coniuge divos
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 147:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION