라틴어 문장 검색

Ipse vero ascendens equum, qui lingua Sarracenica gazela appellatur, eo quod caeteris equis sit cursu potentior, praemisit quartam aciem quam ordinaverat de militibus Jerusalem, viris bello assuetis ac robustissimis, quatenus cum hostibus in impetu ferirent ac dimicarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:3)
CAP. X. - Turci cum Reymundo praelio decertant, et turmae Christianorum propter hostes in unum conglobatae mistim per solitudinem gradiuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 19:1)
- Turci cum Christianis decertantes, victum fugientemque Willhelmum insecuti sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 59:2)
[0627C] Dum vero hi solum septingenti, pauca quidem manus, sed milites egregii et fortissimi, sic caedendo et hostium muros diruendo, penetrare conarentur, gens intolerabilis Azopart, quae in mediis millibus gentilium constituta erat, cum fustibus, in modum malleorum ferro et plumbo compositis, occurrerunt regi et suis, et non solum milites, sed etiam equos illorum in fronte et caeteris membris fortiter ferientes, gravi ictu eos a praelio absterrebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:2)
Non minus ab altera machina milites regis inibi constituti, Turcos Tyriosque impugnabant, et sic eos ab ostio progressos arcu Baleari ferientes perimebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:4)
- Quod milites Baldewini regis navali praelio contra Babylonios gloriose decertaverint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 33:2)
Et alibi, "Sicontuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non aufereturab eo stultitia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 26:10)
Similiter bella suscipienda sunt, et manu decertandum est pro fide catholica.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 73:1)
Ita pro fide bella suscipienda sunt, et manu eciam decertandum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 75:2)
Sic eciam pro iustitia usque ad mortem decertandum est, Ihesu Siractestante qui ait, "Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortemcerta pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 75:4)
Ex predictis itaque colliguntur octo casus pro quibus bella suscipiendasunt et manu decertandum est, videlicet, pro fide servanda, pro iustitiamanumittenda, pro necessitatis causa, pro pace habenda, pro libertate conservanda,pro turpitudine vitanda, pro repellenda violentia, et pro tutela sui corporisfacienda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 81:1)
Aliter autem non est decertandum manu maximo a litterato viro.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 81:2)
Et alius dixit, "Iacula previsa minus feriunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:11)
"Si contuderis stultum in pilaquasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 115:12)
Causa materialisfuit illud maleficium plagæ et feritæ in filiam tuam factæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION