라틴어 문장 검색

"hinc avia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbato 1 decessum dependit una curam duarum, sed et matertera tua hinc, et hinc 2 fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris, ac fide ingenti 3 sic deum timens, ut ab hominibus metue-retur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:7)
qui cum sit gente Iudaeus, fide tamen praeelegit censeri Israelita quam sanguine, et municipatum caelestis illius civitatis affectans occidentemque litteram spiritu vivificante fastidiens, pariter huc iustis praemia proposita contemplans, huc, nisi faceret ad Christum de circumcisione transfugium, praevidens sese per aeterna saecula aequiterna supplicia passurum, patriam sibi maluit Ierusalem potius quam Hierosolymam computari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 3:2)
et quia, domine papa, modo vivimus animis iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
Nam propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeueniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset, et ingredi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:12)
publice petere quam pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 367:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION