라틴어 문장 검색

Ubi usus requiritur, rursus id perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장32)
ex quibus Lycium cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장64)
Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장82)
Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장86)
Inmaturae quoque uvae sucus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장105)
Aut oleae vel lentisci folia vel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장41)
quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장134)
Quidam . . . ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장6)
continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장30)
Eo vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장11)
Deinde ubi ventum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장13)
Neque alienum est instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장16)
Sed si iuxta articulum fractura est † die instillandum vinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur vel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장39)
Tum vino fovendum est, in quo malicorium decoctum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장155)
Si mulso uti uolet, id ex decocto melle faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION