라틴어 문장 검색

hi praefixa solo vellunt munimina, at illi portarum obiectus minuunt et ferrea sudant claustra remoliri, trabibusque atque aere sonoro pellunt saxa loco;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권232)
quamvis tunc otia tandem et primus post bella sopor, tamen aegra quietem pax fugat et saevi meminit victoria belli, vix primo proferre gradum et munimina valli solvere, vix totas reserare audacia portas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권3)
cessat fiducia valli, murorum patet omne latus, munimina portae exposcunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권336)
Unde factum est, ut adclinis destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.7)
Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:1)
interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 52:1)
ab tergo castrorum decumana porta impetus factus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 462:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION