라틴어 문장 검색

Esse autem tibi centum milium censum, satis indicat quod apud nos decurio es.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:1)
Igitur ut te non decurione solum verum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta milia nummum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:2)
Scripsit publice, ut a decurionibus eligeretur vocalissimus aliquis ex ipsis, qui legeret eum populo:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 2:4)
Velim ergo, cum proxime decuriones contrahentur, quid sit iuris indices, parce tamen et modeste;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 4:1)
ego statim decurionibus scripseram, ut assignarent solum in quo templum pecunia mea exstruerem;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 2:2)
Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 2:1)
TRAIANUS PLINIO Honorarium decurionatus omnes, qui in quaque civitate Bithyniae decuriones fiunt, inferre debeant necne, in universum a me non potest statui.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1131)
Id ergo, quod semper tutissimum est, sequendam cuiusque civitatis legem puto, sed verius eos, qui invitati fiunt decuriones, id existimo acturos, ut praestatione ceteris praeferantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1132)
tabulas publicas Larini corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 192:3)
Tempanius, decurio equitum, labante iam re praesenti animo subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 410:1)
secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 702:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION