라틴어 문장 검색

huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
propter quae omnia (praetereo 1 conscientiam, quae interius tibi longe praestantior eminentiorque) multum voluntates nostras copulaverat decursarum forinsecus actionum multitudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 2:1)
quorum ego graduum differentiam observans illum Philagrium cordis oculo semper inspicio, cui me animus potentialiter notum morum similitudine facit, nam licet bonis omnibus placeas, nemo te plus valuit intrinsecus intueri quam qui forinsecus affectat imitari, sane qualiter studiorum tuorum consectaneus fiam, consequa paginae parte reserabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 9:1)
Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:2)
at uero Ecgberect decussa molestia egritudinis conualuit, ac multo postea tempore uiuens, acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est anno dominicae incarnationis DCCXXVIIIIo, cum esset ipse annorum XC, migrauit ad regna caelestia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:16)
in aede Concordiae Victoria quae in culmine erat fulmine decussaque ad Victorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 328:2)
ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 202:1)
audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION