라틴어 문장 검색

quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te se minus adversis indoluisse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 416)
indolui, non tam mea quod fortuna male audit, qui iam consuevi fortiter esse miser, quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, teque reor nostris erubuisse malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 112)
At neque dedecorant tua de se iudicia atque munera, quae multa dantis cum laude tulerunt dilecti tibi Vergilius Variusque poetae, nec magis expressi voltus per aenea signa, quam per vatis opus mores animique virorum clarorum apparent, nec sermones ego mallem repentis per humum quam res componere gestas, terrarumque situs et flumina dicere, et arces montibus impositas et barbara regna, tuisque auspiciis totum confecta duclla per orbem, claustraque custodem pacis cohibentia Ianum, et formidatam Parthis te principe Romam, si quantum cuperem possem quoque;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 192)
Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장79)
contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 126:3)
cornua nec valuit curvare in paelice Iuno aut faciem turpi dedecorare bove;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2215)
namque me multo decumbentibus nostris validiora maeroris retia tenent, quae sunt amicis quaeque et externis indolescenda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:4)
eunt taciti passim et pro funere pulchro dedecorem amplexi vitam reditusque pudendos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권424)
Forte soporiferas caeli secreta per umbras Iuno, sinu magni semet furata mariti, Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat, supplicibusque piis faciles aperiret Athenas, atque ubi per campos errore fatiscere vano immeritam Argian supero respexit ab axe, indoluit visu, et lunaribus obvia bigis advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권130)
Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 3:1)
hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:7)
Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe, qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3135)
nihil ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibus boni dedecorant se.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 217)

SEARCH

MENU NAVIGATION