라틴어 문장 검색

inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 358:1)
ea adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem, gravem armis statariumque, pugnae genere facile elusit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 208:1)
ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 18:1)
sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 85:1)
itaque oppido capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, non uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장27)
quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam umoris;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION