라틴어 문장 검색

sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 2:1)
Lux cotidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fruetus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 8:1)
Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:5)
si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 566:2)
eodemque die Aquilonia et Cominium deflagravere et consules cum gratulatione mutua legionum suaque castra coniunxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 635:1)
sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 85:1)
itaque oppido capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, non uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장27)
quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam umoris;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장10)
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION