-
iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit.
- (아풀레이우스, 변명 75:5)
-
Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus, post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat et assiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem, nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 29:4)
-
nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 35:5)
-
SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est profligo, significatio versa et corrupta est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 2:1)
-
At Carlus, postquam de persona et incoeptis Perkini audiisset (satis ex sese promptus ad occasiones quascunque arripiendas in detrimentum regis Angliae, atque a Friono instigatus, et ante a ducissae Margaritae artibus allectus) statim misit quendam Lucam una cum Friono isto (de quo diximus) tanquam legatos ad Perkinum, qui eum de regis Caroli bono in eum animo certiorem facerent, quodque auxilia abunde mittere decrevisset ad recuperandum regnum suum e manibus Henrici, coronae Angliae usurpatoris et Galliae hostis, invitans eum ut ad se in regnum Galliae veniret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:3)
-
His commissum est ut se in familiaritatem eorum qui a partibus Parkini stabant in Flandria penitus insinuarent, eoque modo expiscarentur quos iam socios et consiliorum participes illi sibi ascivissent, tam hic in Anglia quam foras, et quousque singuli eorum de se fidem aut pignus dedissent, quosque insuper tentare et allicere in animo haberent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:34)
-
Ideoque, quo facilius Perkinum in Cantium alliceret, eum in partes septentrionales procul profectionem suscepisse, luctatorum more latus apertum Perkino ostendendo ut irrueret et incaute deiiceretur, cum rex eam Cantii provinciam iam antea sibi fidam et erga se bene animatam effecisset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 2:3)
-
Primarii illi viri, consilio inter se habito, iusserunt ut copiae nonnullae numero haud exiguo se circa littora ostenderent, aliquaeque ex ipsis copias Perkinianas signis allicerent tanquam se cum illis coniuncturae, aliique nonnulli a littore se in interiora recipere et aufugure simularent, quo Perkinum ad homines suos in terram exponendos animarent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:3)
-
Quamobrem copiae regis animadvertentes se plures allicere non posse quam eos qui primo in terram expositi fuerant, rebelles statim adortae sunt et consciderunt priusquam in naves se recipere potuissent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:6)
-
Consiliarii eius ante omnia eum moverunt ut in potestatem suam redigeret oppidum aliquod opulentum et munitum, quo et milites suos dulcedine praedae devinciret et homines perditos et sine lare undiquaque simili spe lucri alliceret;
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:12)
-
inter quos vanitas nonnullorum ad petendas et derivandas scientias a spiritibus scilicet et geniis deflexit;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:2)
-
ex quo fit, ut deflectant homines potius ad amoenas disputationes et discursus, et rerum quasdam peragrationes, quam in severitate inquisitionis se sustineant.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:5)
-
tamen semper fere studio praepropero et intempestivo deflectunt ad praxin:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:2)
-
Pro desperata autem habenda est veritatis inquisitio, cum ad hujusmodi inania deflectat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:19)
-
ubi natura declinat et deflectit a cursu ordinario.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:3)