라틴어 문장 검색

Habebat idem mirabile tentorium vicos a se defluentes, in quibus duo hominum millia spatiose habitasse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:8)
Comes ergo videns quod post ducem omnis tendebat populus et sua manus defluxerat, paucique secum essent in auxilio retenti, nolens volens simul secutus est ducis vestigia et caeterorum, et in terminos civitatis Tripolis, vel Triple, in littore maris sitae, cum caeteris suum applicuit comitatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:3)
Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt, clavosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleverunt, et omni fomentorum ignis genere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:1)
quorum adeo sanguinis facta est effusio, ut etiam rivi per ipsa pavimenta regiae aulae defluerent, et usque ad talos fusus cruor accresceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:6)
Hac tristi legatione audita, in nimios ploratus et lamenta cor Baldewini defluxit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:2)
Mane autem facto, Baldewinus intelligens suum defluxisse exercitum, dolore nimio motus, nihil tamen expavescens, universos quos voti sui compotes reperit sic adhortatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:6)
Sanguine vero occisorum tota via defluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:2)
Nunc autem velut homo cautus et gnarus bellicae artis, ut Turcorum superbiam et virtutem intellexit defluxisse, et nihil praeter fugam meditari, Christianorum vero victrices aquilas cum magna vociferatione insequi plurimum gavisus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:3)
Ad ultimum vero videns Boemundus suos defluxisse, plurimos ad auxilium imperatoris migrasse, et minus ac minus in assultu urbis eos laborare, consilio suorum credidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:1)
ignis et oleum atque aliquod corpus purum, in quo oleum infundatur et accendi possit, et ipsa accensio, ita et in lumine verospirituali predicta quatuor intervenire debent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 3:4)
Tercium autem intervenire debet, hoc est corpus aliquod purum, quod accendatur, id corpora nostra debent esse pura ut in hiis oleumpredictum bene infundatur et accendi possint.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 9:1)
Etiam et si, per predicta operapenitencie, corpora nostra ita fuerint debi depurata, bene potent in hiis oleum infundi, eaque ad Dei amorem bene poterunt accendi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 16:2)
Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et defluant unguenta mea.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:12)
Cum autem descenderit in eam Dei Verbum, defluunt ex ea salubrium unguenta verborum, et diversarum flagrant longe lateque redolentia gratiarum spiramina.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:18)
Ac ne forte quia infunditur anima corpori, etiam confundi putetur, exemplum nobis sit hujus luminis gratia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION