라틴어 문장 검색

dividatur medium lineae descriptae et, cum divisum erit, contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis, ubi est versura, quarta parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장21)
longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et parastaticae latitudo ad suam curvaturam K. superiores autem regulae aequales erunt inferioribus K. mensae transversarii foraminis k. Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo IK, intervallum medium latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII K. climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci χῆλην vocant , crassitudo 9, longitudo foraminum III et semis K;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장32)
Tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI, circinique centrum ponendum est in meridiana linea, qua tangit rotundationem, ubi est littera E, et signandum dextra sinistra, ubi erunt litterae G H. item in septentrionali parte centrum circini ponendum in rotundationis et septentrionali linea, ubi est littera F, et signandum dextra ac sinistra, ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum lineae perducendae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장54)

SEARCH

MENU NAVIGATION