라틴어 문장 검색

Hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum, sed intemperantia militis, quae dispendiis gravibus saepe rem Romanam afflixit, ad usque quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treveros maestus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 6:1)
Unde quidam de candidatis, per fenestram lapsus captusque a barbaris, prodidit factum et eos maerore afflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 16:1)
"Tanto compendio tuae redemptionis defraudare iuvenes meos destinas quod si pergis ulterius, iam faxo lacrimis istis, quas parvi pendere latrones consuerunt, insuper habitis viva exurare."
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:7)
"Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:5)
Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - , sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 3:6)
Nam beneficum et liberalem Cicero appellat, ita ut philosophi appellandum esse censent, non eum qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed qui benigne facit, nulla tacita ratione ad utilitates suas redundante.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 11:1)
muneror te pro munero et significor pro significo et sacrificor pro sacrifico et adsentior pro adsentio et faeneror pro faenero et pigneror pro pignero et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 11:3)
quod utraque planta succulenta sit et depraedatrix, unde altera alteram defraudat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:3)
Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus consita sed raris, ne succo defraudent arbores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:7)
Sic defraudari spes improba sueuit auari, Cui cor inardescit, quo plus sibi copia crescit, Ydropis exemplo, qui plus sitit usque bibendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:8)
Quid defraudat vitam? Mors.
(불가타 성경, 집회서, 31장34)
Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota.
(불가타 성경, 말라키서, 3장9)
Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio, huc nunc veni,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장7)
Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI5)
nil debet, fenerat immo magis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION