라틴어 문장 검색

implorantique leges et ciuem Romanum se testificanti, quasi solacio et honore aliquo poenam leuaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:3)
Quod etiam Livius admiratur testificando. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:3)
Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et alii romane rei scriptores testificari conantur. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:3)
Pythia dehortatur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권8)
Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto Teque pilare tuas testificare natis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVI2)
testor modo iuro, alibi testificor, ut testor in occasu vestro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1551)
testor testificor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4321)
quod ideo aperte non dixit, ne ceteros a fuga dehortari videretur, sed ait 'vos fugite, qui potestis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6388)
oechaliamque Oechalia civitas in Euboea insula fuit, cuius Eurytus rex Iolen filiam denegavit Herculi, victori certamine sagittarum ante promissam, ideo quod eum fuerat filius dehortatus, dicens ab Hercule et Megaram uxorem et ex ea filios interemptos, quod factum fuerat Iunonis instinctu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2916)
testatur testificatur etiam legatorum fidem, qui cum eo fuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2211)
nam et laudat Turnum quasi virum fortem, et tamen eum a singulari certamine dehortatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 193)
manum committere teucris ab omni eum bello, non tantum a singulari certamine dehortatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 601)
nam interdum nimis etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:3)
tanta vis inerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:2)
" "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 224:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION