라틴어 문장 검색

cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장49)
nam simul et deiectio et vomitus est, praeterque haec inflatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장3)
Quod si vehementer et vomitus et deiectio et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt, quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장15)
26 Levior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida alvus et saepius quam ex consuetudine fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장1)
Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni ventris Lysias composuit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장25)
Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi deiectio pituitae cursum finit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장140)
quo minus alienum videtur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장382)
Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio uidetur, huic potissimum insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 20:1)
aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 67:2)
sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:4)
uomitus, deiectio, acidae res et austerae;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:5)
Cum uero inter extenuantia posuerim uomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 17:1)
Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi uenter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 25:1)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:4)
Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION