라틴어 문장 검색

At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 43:1)
Quis enim tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque saepsisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 36:1)
Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 233:1)
ut enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:4)
alterum autem ad sedandos animos et oratione sanandos, ut in consolandis maeroribus, ut in iracundia comprimenda aut in timore deleniendo aut in cupiditate minuenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 3:3)
nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 2:4)
alter item adfinis novis commentariis Caesaris delenitus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 2 3:5)
' qua re si iam biennium aut triennium est cum virtuti nuntium remisisti delenitus inlecebris voluptatis, in integro res nobis erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 16 3:5)
incredibile est, quae ego illos scio oppositis Gallorum castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 27 2:1)
plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:3)
ergo in ea omni genere amplificationis exarsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 2:6)
ira exardescit, libido concitatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:3)
Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:1)
Le/na deleni/ta argento nu/tum observabi/t meum, Qui/d velim, quid stu/deam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 67:4)
sed nos umbris deliciis otio languore desidia animum infecimus, opinionibus maloque more delenitum mollivimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION