라틴어 문장 검색

cur uestra oratio rebus flaccet, strepitu uiget?
(아풀레이우스, 변명 24:7)
ipse iam, ut qui sui potens ac uir acerbissimas litteras matri dictet, iram eius deleniat;
(아풀레이우스, 변명 99:4)
Ecce illico etiam ipsi magistratus cum suis insignibus domum nostram ingressi talibus me monitis delenire gestiunt:
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:1)
vir ratione vigens, dat honorem tota tibi gens.
(ARCHIPOETA, III10)
viget tanto socio
(ARCHIPOETA, VII41)
et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deleniret, quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit, et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines, qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum, scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas?
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:3)
Etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose, Cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat, Eum suus pater cum pallio uno domum ab amica abduxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 6:4)
atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem Λητώ gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae vigens, siquidem non aliud est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 16:2)
Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas eiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et capi, neque mentem animumque eius consistere, sed vi quadam nova ictum labascere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 8:1)
Is enim ager erat in quo fungi illi (qui nocte una se attollunt) maxime vigere solebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:2)
Quin etiam in primo nonnunquam authore maxime vigent, et deinceps degenerant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:22)
Atque apud populum plurimum vigent doctrinae aut contentiosae et pugnaces aut speciosae et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:36)
Sin autem delectum quendam adhibere vellent, atque imbecilliores separare, et robustis tantum et vigentibus uti, atque hinc saltem se voti compotes fore sperarent, annon adhuc eos impensius delirare diceret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:16)
At ipsissima illa periodus temporis, in qua inquisitiones de natura viguerunt, contradictionibus et novorum placitorum ambitione corrupta est, et inutilis reddita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:1)
ut quicquid deducat intellectuale ad feriendum sensum (quae ratio etiam praecipue viget in artificiali memoria) juvet memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION