라틴어 문장 검색

Que etiam inhonestas illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:4)
Ecce in civitatibus omnia necessaria scolares ad manum habent, et civiles delicias contempnentes, ad solitudinis inopiam confluunt et sponte miseri fiunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:8)
veluti cum quis baptizatur, ipsa exterior ablutio corporis, quam videmus, signum est interioris ablutionis animae, cum ita interior homo a peccatis mundatur, sicut exterior a corporalibus sordibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:2)
Quid quaeris quod in opusculis nostris saecularium litterarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, nunquam hoc quaereres si Scripturas sacras legeres, si interpretes earum revolveres.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:3)
Quis tamen Augustae immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:2)
sed nec eum verae amicitiae gustasse delicias qui vel laesus desiit diligere quem semel amavit.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:39)
Quam multi saeculariter viventes, et sibi in quibuslibet vitiis consentientes, simili sibi foedere copulantur, et prae euntis mundi deliciis gratum et dulce etiam talis amicitiae vinculum experiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:24)
Verum quod ipse vir magnarum opum nihil pro his mercedis a rege speraverit, hinc advertere perspicuum est, quod omnes delicias divitias que civitatis pronius offerenti, nihil suscipere acquievit, suis volens esse contentus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:3)
Opportunum hoc, nam mihi semper ad ostium oculus est, ne forte quis irrumpat, qui vel nostris deliciis finem ponat, vel quid amaritudinis misceat, vel aliquid superducat inane.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:9)
Et ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum, argentum, lapides pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia, sculpturae, picturae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:19)
nullum inveniens in illa multitudine quem non diligerem, et a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum ut omnes mundi huius delicias superaret.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:30)
et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:20)
Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:10)
Hec artis series seriatim picta propinat Delicias oculis et menti fercula donat, Nam pictor predoctus eam descripserat, immo Plus pictore potens, picturaque clamitat illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:33)
Non sordis scalore iacens, non luce superba Vestis erat mediumque tenens, utrinque redacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION