라틴어 문장 검색

aut qui, febre aeque non quiescente, simul et delirio et spirandi difficultate vexatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:5)
ubi caput vulneratum est, delirium;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 28:8)
Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium, mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 34:1)
Raro, sed aliquando tamen, ex metu delirium nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 24:1)
Una est, qua corpus alitur, et naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:3)
At quum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole, vel ad ignem:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 8:1)
fereque tertio, vel quinto die delirium accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 20:6)
IIIa perniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, vel delirium movet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 55:7)
quibusdam etiam delirium accedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 76:2)
major in hoc, quam in manu, macies.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 5:3)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
ieiuna lacertos exedit macies.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:17)
inquit "unde haec informis macies?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:36)
Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia maciem soli vincere potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 3:1)
quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION