라틴어 문장 검색

Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem iuxta Velabrum delituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장1)
tunc demum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in hortis et suburbana domo, modo in Campaniae secessu delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum hominum super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae infamiam subiit, cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut reuerentia publice defuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 5장 1:3)
Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito silvarum latebris se occulerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 11:1)
gelidos his explicat orbes, Inque pruinoso coluber distenditur arvo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:43)
Sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu, Decrevitque pati tenebras, puppisque cavernis Delituit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:67)
locus 'per noctem obscurus in ulva delitui'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 13511)
aut certe 'subsedit', delituit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4984)
unde et subsessores vocantur qui occisuri aliquem delitescunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4985)
"Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum magis ac philosophis, sub statuis et imaginibus consecratis delitiscunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim vatibus, dum fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus involuta."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:1)
Nam ea quae Saturni stella dicitur *φαίνωνque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem isdem temporibus efficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:2)
Iam vero illa etiam notiora, quanto se opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, ut in cubilibus delitiscant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:2)
Gracchus qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:3)
postea quam vobis decernendi potestas non est permissa per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit, numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 1:4)
nam in dolo malo volunt delitiscere, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 1:2)
Sic Terra si è Planetis spectaretur, luce nubium suarum proculdubio splenderet, & corpus firmum sub nubibus prope delitesceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 20:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION