라틴어 문장 검색

GRATOS esse parum coram se rege ferarum Sunt duo conquesti nimis ursi, mutuo mesti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:1)
"Cur" ait ille fremens, "iactas tot inania demens?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:10)
Sed regressum regem de Ciliciae locis interpellabant, qui erant per civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus conquerentibus, de eo quod sine ratione Onias interfectus esset.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장36)
Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:8)
Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:15)
Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:6)
Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec ammirari nec conqueri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:7)
nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장115)
nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 22:3)
nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 22:3)
te magis, ah demens, veterem si respicis artem, conciliare decet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:170)
Quis tibi tunc, Alarice, dolor, cum Marte perirent divitiae spoliisque diu quaesita supellex pulsaretque tuas ululatus coniugis aures, coniugis, invicto dudum quae freta marito demens Ausonidum gemmata monilia matrum Romanasque alta famulas cervice petebat!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:246)
quis demens adeo qui iungere sensus cum Stilichone neget?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:82)
luget Avarities Stygiis innexa catenis cumque suo demens expellitur Ambitus auro.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:73)
Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens ceu nondum transacta timet;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:160)

SEARCH

MENU NAVIGATION